

Liber Exodus*
Caput 40: Versus 16
Et vectes.Vectis non solum parietes nectit, sed et columnas introitus confirmat ne corruant, aut a recto statu deflectant, quia Dominus et utrumque populum in una fide dilectionis sociavit, et eorum doctores, ut in fide et actione et praedicatione perseverent, confortat. Nec mirum si et per capita ipsa, et per vectem capita ipsa continentem, Christus accipitur, quia cujusque electi regendo caput est, unde:Caput viri Christus est[II Cor. 11.]: et quia non solum singulos ad quaerenda coelestia erigit, sed etiam omnes continet, et ne a recto statu deflecti, nec ab invicem discordando possint separari, vinculo pacis confirmat. Cui simile est quod Dominus dicitur et agnus, et pastor, et ostium, cum pastor agnum pascat, et ambo intrent per ostium; cum proprie sit Verbum in principio[Joan. 1, 10.]: horum vero nullum sit proprie, sed figuraliter. Pastor, quia ducit ad pascua vitae; ostium quia non nisi per illum pervenitur ad Patrem; Agnus, quia ab Aegypto salvat. Sic et hic per capita figuratur propter regimen, quo singulis praeest, et per vectem, ob generalem providentiam, quia omnes confirmat[Num. IX; III Reg. 8.].[BEDA.]Sic anima pro diversis actionibus diversa nomina sortitur. Dum vivificat corpus, anima nominatur; dum vult, animus est; dum scit, mens est: dum recolit, memoria est; dum judicat, ratio est; dum spirat, spiritus est; dum sentit, sensus est.